- ALYTARCHA
- ALYTARCHAGraeca vox Α᾿λυτάρχης, praesidens ad Spectacula, Sacerdos erat Antiochiae, cuius officium ἀλυταρχία dicebatur, Car. Macer. Hierolex. Occurrit vox in leg. 2. Cod. Theodos. de Equis Curul. ubi Alytarchoe Varino Phavorino, Cuiacio et Iacobo Gothofredo dicti sunt, quiludis, in honorem Deorum celebrari solitis, τοῖς ἀλυταῖς, h. e. μαςιγοφόροις praeessent. Nam Rhabdophoros seu Mastigopboros ab Elaeis Α᾿λύτας vocatos, scribit Auctor Etymologici. At Petrus Faber Semestr. l. 1. c. 18. ab ἀλύειν, quod est laetari, exsultare, vocabuli originem arcessit; vultque Alytarchas appellatos, quasi publicae voluptatis Arbitros seu Tribunos voluptatum, uti quoque appellabantur. Namque in ludis usu veniebat, ut laetarentur, exsultarent ac prae gaudio dissolverentur spectatores, vide Car. du Fresne Glossar. Auctor Etymologici Α᾿λυτάρχης ὁ τῆς εν τῷ ὀλυμπινῷ ἀγῶνι ἐυκοσμίας ἄρχων. In Syria Ludorum praesidem Sacerdotem, sic vocatum esse, notat Cuiacius Observat l. 2. c. 13. apud Ioh. Calvinum Lexic. Iurid. Vide eundem Cuiacium ad l. 1. Cod. de Offic. Com. Orient.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.